- ELEASARUS
- ELEASARUSIudaeus, inspectante Vespasiano Imp. annuli sui ope multos a malo Genio obsesso, liberasse legitur; apud Ioseph. Antiqq. l. 8. c. 2. cuius verba Latine sic habent: Vidi ex popularibus meis quendam Eleazarum, in praesentia vEspasiani, et filiorum, et Tribunorum reliquorum militum, multos a Daemone correptos percurantem. Modus vero curationis erat hic: Admoto naribus Daemoniaci annulo sub cuius sigillo inclusa erat radicis species a Salomone indicatae, ad eius olfactum, per nasum, extrahebatur Daemonium: et collapso mox homine, adiurabat id, ne amplius rediret, Salomonis interim mentionem saciens et incantationes ab illo inventas recitans. Volens dein Eleazarus his, qui aderant, ostendere suae artis efficaciam, non longe inde ponebat poculum aut pollubrum aquâ plenum imperabatque daemonio homine exeunti, ut his subversis signum daret spectantibus, quod reliquisset hominem. Et certum est, Annulorumusum, ab hominibus male feriatis, qui huiusmodi annulos; stellâ aliquâ fortunatâ ascendente, certis characteribus insigniebant, iisqueve herbam vel lapidem, huic stellae subditam, includebant, ad praestigias et incantationes fuisse translatum. Quibus appensis, hominem vel perpetuo victorem et ab omni veneno ferroqueve tutum fore: vel aliorum omnium amorem ac benevolentiam sibi conciliaturum, spondebant? malos Genios insuper pellere, morbis mederi aliaqueve, quae fidem vix mereantur, praestare iis posse iactantes: Graeci φαρμακίτος καὶ γεγοντευμένους, Arabes Talisman appellarunt. E' qua classe, praeter praefati Iudaei, annulus fuit Gygis, cui eadem cum Orci galea fuit potestas, de qua Vide Andr. Schottum Not. ad Zenobium. Exsecesti item, Phocensium Tyranni, quorum strepitu de rebus suis eum admoneri consuevisse, tradit ex Aristot. Clem. Alexandrin. 1. Strom. Ut et septem illi annuli Iarchae, Indorum sapientissimi, Apollonio Thyanaeo dono dati, quorum beneficio illum iuventae nitorem praetulisse, quamvis iam centenario maiorem, auctor est Philostrat. l. 3. Quo referas annulum, cuius Lucian. meminit in Philopseude: Brachialia Zipangtinorum, in quibus lapides quosdam fuisse, tam efficacibus incantationibus imbutos, ut nullo modo vulnerari potuerint, scribit M. Paulus Venetus l. 3. c. 3. Annulum fatidicum, quo de successore Valentis Imp. quaesitum, apud Amm. Marcell. l. 29. c. 2. Annulum Dicaei, qui Iudicum amorem conciliabat, apud Aristoph. in Pluto. Eos. qui morbis averruncandis gestabantur, uti legere est apud Marcell. Empiric. c. 29. et Alex. Trallian, de Colico aff. l. 20. Eum, quo morbum Comitialem sanare fuisse solitum S. Eduardum Angliae Regem refert Cario Chronic. l. 3. Illum tandem, qui inventus fuit in ore cuiusdam mulierculae iam mortuae, cuius insano amore Carolum Mag. Imp. olim captum fuisse memorant, ut discimus ex Franc. Petrarcha l. 1. Ep. 3. Vide Ioh. Kirchmann. tr. de Ann. c. 20. ut et Steph. Paschal. l. 1. des Recherches de la France. c. 31. ac infra in voce Iarchas Vide et Eleazar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.